CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2807     View  [Back]
Charta qua Oddo, consentiente fratre suo Narduino, dat monasterio Cluniacensi terras in villis quæ dicuntur Camlocus et Vinosa.
Quęcumque per secula firma debent existere, necesse est ea apicum caracteribus adnotare, ut lis futura valeatur comprimere, et Christi karitas inconvulsa permanere. Quapropter ego Oddo, consentiente fratre Narduino, audiens Dominum dicentem: «Si vis perfectus esse, vade, vende omnia que habes, et da pauperibus, et veni, sequere me et habebis thesaurum in cęlo», trado corpus meum Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum qui vocatur Cluniacus, ubi domnus Odilo abbas preesse dinoscitur. Dono autem simul et terram pauperibus Christi in eodem loco sub regulari disciplina commanentibus, presentibus scilicet et futuris, que sita est in comitatu Cabillonensi, in agro Balorense, in villa quę vocatur Camlocus. Est campus in eadem villa, qui vocatur Campus Presbiterorum, usque ad inquirendum. Post hunc alterum diurnalem in ipsa villa, qui terminatur a mane terra Sancti Leodegarii, a meridie Sancti Petri, ab occidente via publica, a circio Adalardi clerici. Pratum quoque similiter dono quod est secus torrentem Grisonem, quod circumdat ex omnibus partibus idem torrens. Similiter dono terciam partem silvę quę est juxta pratum Guilulfi. Item in villa cui vocabulum est Vinosa et in loco qui vocatur Croso, omnia quę ego et fratres mei, Narduinus scilicet et Gausmarus usque nunc tenuimus, quantum exquiri potest usque ad Castenearium. Hanc autem elemosinam facimus ego et fratres mei pro animarum nostrarum remedio seu parentum vel propinquorum, ut Dominus pro terrenis dignetur reddere ęterna. Si quis vero, quod minime credimus, contra hanc donationem aliquid resultare voluerit, a Deo et sanctis ejus sit segregatus, et diabolo mancipandus tradatur, nisi emendatione congrua fuerit correptus. S. Oddonis, qui hanc cartulam fieri et firmare rogavit. S. Narduini, fratris ejus. S. Adalardi clerici. S. Bernardi presbiteri. Data per manum Oddonis monachi, in mense julio, VII idus ipsius mensis, luna XIII, concurrente I, epacta XXII, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung