CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2809     View  [Back]
Charta qua Lambertus, frater Jotzeranni interfecti, dat monasterio Cluniacensi, pro anima ejusdem Jotzeranni, quasdam res in villa Curtiaco.
Scriptum est quia «Redemptio viri divitie ipsius». Quapropter noverint cuncti tam presentes quam futuri, quod ego Lambertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro scilicet ac Paulo et loco Cluniacensi, quasdam res pro anima fratris mei Jotzeranni interfecti; quod est in pago Matisconensi, et resedit in villa Curtiaco: hoc est unum curtilum quem conquisivimus, ego et frater meus Jotcerannus, de Guilibertum cum vinea et bosco et omni usuario quod ad ipsum curtilum pertinet. Et dono in alio loco, in ipsam villam, vinea una quam conquisivimus de Rotberto clerico; et terminat de una parte via publica, de alia parte bosco, de alia parte terra Arbaldi, de quarta parte terra Eldini. Hanc vero donationem facio in loco sepulture et ut Deus omnipotens ejus misereatur anime. Qui autem contradixerit, nisi resipiscat, anathema sit. S. Lanberti, qui istam cartam fieri et firmare rogavit. S. alii Lanberti. S. Leotaldi. S. Oddoni Albi. S. Drogoni. S. Vuarulfi. Actum Lasiaco publice, Rotberto rege anno XXXIIIo. Rotlannus scripsit.
(Au dos:) Lanberti Curciaco. - Carta Lanberti in Curciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung