CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2815     View  [Back]
Charta qua Lambertus miles dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villis Latonai et Perciaco.
Rerum cunctarum creator et moderator ob primi reatus culpam cernens genus humanum sub dęmonice dominationis jugo miserabiliter ancillari, olim per servos suos prophetas multis hac variis traditionibus consulere dignatus est, quatinus excuciens de cervice sua jugum diabolicæ servitutis, tandem aliquando remeare valeret ad regnum æternæ felicitatis. Ita namque loquitur per prophetam clamans, ostendens quomodo possumus mercare nobis æternum hac felicissimum regnum: «Thesaurizate, ait, vobis, thesaurum indeficientem in cælum, quo fur non appropriat, et ubi nulla est demolitio tinearum»; hac deinde: «Date, inquid, date helemosinam, et omnia munda sunt vobis, quia sicut aqua extinguitur ignis, ita helemosina peccatum extinguitur». Quapropter ego, in Dei nomine, Lanbertus miles, talibus et hujusmodi roboratus preceptis, considerans etiam mei corporis infirmitatem, hac peccatorum meorum innumeram multitudinem, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in locum vocabulo Cluniacum, ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus ac reverentissimus Odilo abbas, ex rebus paterno mihi adjectis, unum videlicet mansum situm in territurio Matisconense, in villa vocabulo Latonai, cum omnibus que ad ipsum mansum aspicere videntur, totum ad integrum, quesitum et ad inquirendum, ubi Airoardus stetit. Dono etiam in Perciaco plantas de vinea terminantes a duabus partibus terra Atonis et filii ejus Ugonis, a poio terra Jocerannis, a sero de ipsa hereditate. Facio autem hanc donationem in tali conventu, ut quandiu vixero teneam et possideam, et post meum discessum habitatores de supra jam dicto loco in proprios usus jam supradictas res habeant, nec umquam eas alicui vendere aud dare licentiam [presumant]. Hanc igitur cartam facio pro animę meæ et anima uxoris meæ hac filiorum meorum, anima quoque patris mei ac matris meæ omniumque parentorum meorum remedio, ut omnium Dominus concedat perpetualiter nos gaudere in suo regno. S. Lanberti et uxoris ejus Dedane hac filiorum eorumdem Attonis et Duranni. S. Rotrudis, uxoris Atoni. Actum pupplice apud Cabilonem civitatem, regnante Rodberto rege, anno XLmo secundo, apud nos vero Domino Jesu Christo. Facta carta in mense aprili, die jovis. Rainoardus monachus, ad vicem cancellarii, scripsit, indictio currente tercia.
(Au dos:) Carta Lanberti de Marciliaco. - Lanberti, Latoniaco, in Marciliaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung