CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2816     View  [Back]
Charta qua Isembertus, Pictavensis episcopus, notum facit Cadelonem vicecomitem et Willelmum, filium ejus, ecclesiam ss. Johannis et Petri in loco qui vulgo nuncupatur Mulgon sitam monasterio Cluniacensi submisisse.
Quicumque cælestis imperii inspiratus sublimitate, necne Romanorum principatus instructus lege, voluerit erga sanctam Dei æcclesiam quę est virgo vera mater atque totius mundi regina, Jesu Christi filii Dei vivi, cooperante Spiritu Sancto, sponsa, benivolentiam libenti animo exercere, pro multorum rabie invidorum quę nec in hoc fluctivago ævo comprobatur evidentissimę id quod sibi fidelis suus karitose donante consenserit impendere, ne denuo aliquam disruptionem patiatur scriptionis seriæ antiquitus legaliterque libuit alligare sub romana potestate et privilegii auctoritate. Quamobrem ego Isembertus, quanquam non meis meritis, preeunte tamen divina misericordia, in dignitate pontificum positus, cupio intimare omnibus sanctæ Dei æcclesię fidelibus, quod, inspirante cęlesti gratia, Cadelo vicecomes et filius suus Willelmus itidem vicecomes, reminiscentes vitę labentis excursus, in semet reversi, uterque in bonum conversi, pio affectu, humili vultu, deprecati sunt per nostrę auctoritatis scriptum, tale a nobis fieri privilegium, ad quandam æcclesiam in honore beatorum Johannis et Petri dedicatam, in Metulensi pago, in loco qui vulgo nuncupatur Mulgon sitam, ut et decimę et omnia predia ad eam pertinentia, æcclesiastica auctoritate tali tenore ita sint concessa, ut nunquam ille locus amplius vendatur neque comparetur, censum non solvat, nec laicali potestati vel alterius ordini subiciatur, sed sub jussione episcopi hujus loci atque sub regimine monachorum Cluniensium omni tempore regatur. Quod ego audiens, nulla cupiditate coactus, sed factus humili illorum deprecatione placatus, consensi per omnia voluntati eorum, per consensum nostrorum canonicorum seu venerabilis domni Odiloni, abbatis Cluniacensis cęnobii, necne omnium Pictavorum abbatum, cunctorumque Aquitanorum principum, pro amore videlicet nostri piissimi redemptoris, qui ad hoc homo dignatus est fieri, ut qui sedebant in tenebris et umbra mortis secum regnarent in cęlis luce fulgentes summę veritatis. Precamur denique ut ea quę pro redemptione animarum nostrarum adque omnium fidelium christianorum juste et rationabiliter statuimus, omnes nostri successores ita conservent, sicuti sua a suis successoribus optaverint permanere gesta. S. Isemberti, pontificis Aquitanorum. S. Wilelmi vicecomitis. S. Ameliæ, matris suæ. S. Wilelmi comitis. S. Wilelmi, filii sui. Item S. Oddonis, filii sui. S. Jordanis, episcopi Lemovicensium. S. Rohonis episcopi Engolinensium. S. Rannulfi. S. Rainaldi. S. Gozfredi vicecomitis. S. Acfredi vicecomitis. S. Aymerici. S. Wilelmi de Partenaco. Data mense maio, regnante Rotberto rege, necne presidente Aquitanis Wilelmo duce.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung