CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2817     View  [Back]
Præceptum Rodulfi regis, quo ecclesiam sancti Nicolai vallis juxta Poliniacum cum aliis rebus monasterio Cluniacensi concedit.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Rodulfus, gratia Dei Burgundiorum rex. Sicut certum est quia Deus potentes non abicit, quippe sine quo potestas non est, ita quoque liquet quod potentum opera interrogabit, et ob hoc nobis summopere curandum est ut, cum vel prodesse vel obesse ipso disponente possimus, nostrum posse sub ejus nutu penitus subigentes, quod honori sanctæ ejus æcclesiæ proficiat certatim faciamus. Itaque priscę serie consuetudinis regalemque christiane religionis morem considerantes, totis nisibus totoque mentis affectu imitari cupimus, et quod ipsi duxerunt ad æcclesiasticę celsitudinis curam, nos spiritalibus armis et clipeo dominice protectionis defensi eandem curę sollicitudinem subintremus, sicut qui Deo famulantibus placabiles misericorditer extiterunt. Quapropter cunctis tam regibus quam reliquarum dignitatum personis presentibus vel futuris notum sit, quod petiit a nobis quidam fidelis noster, Reinaldus comes, filius Ottonis, cognomento Vuilelmi, viri inlustrissimi, quatinus Cluniacensi cœnobio in honore primorum cęli, Petri videlicet et Pauli, constructo, cui preest domnus et reverendus pater Odilo, concederemus per hoc nostræ auctoritatis preceptum æcclesiam sive monasterium in honore Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi ejusdemque genitricis Mariæ, sanctique Petri apostoli, necnon et beati Nicholay, confessoris almi, consecratum, ad abitandum ibi Cluniacenses monachos, qui tam pro nostra quam pro omnium salute Deo assidue preces et vota persolvant. Concedimus ergo jam dicto cœnobio prefatum locum situm in episcopatu Vesoncionensi, juxta Poloniacum, in loco qui recte Vallis vocatur constitutum, cum terra et decimis, seu omnibus sibi pertinentiis, et a bone memoriæ Ottone, cognomento Vuilelmo, sive Rainaldo ejus filio, vel ab aliquo possessore ibi collatis seu conferendis et cunctis ibi undecumque in regno nostro adquisitis vel in perpetuum adquirendis; ad presens quoque IIII ferreas caldarias, situsque earum in Salinis, et vineas que quondam fuerunt Beatricis, et omnia quę Cluniacenses monachi in predicto burgo adquisierint; in burgo etiam Grosonensi, quidquid ibi adquisierunt vel deinceps adquirere potuerint; villam quoque Glenonem cum æcclesia et decimis, cum servis et ancillis, cum vineis, silvulis, pratis, rivulis, campis, pascuis, omni omnino terra culta videlicet et inculta, cum cunctis ubicumque positis ad eandem villulam pertinentiis, villam quoque Mediolanium, æcclesiamque cum decimis et omnibus suis pertinentiis maximeque æternam consuetudinem in silva Maydunensi; villam etiam Besanensem cum æcclesia et decimis et cunctis ad eandem villam pertinentiis; locum etiam qui dicitur Mutua et omnia ad se pertinentia; sed et Guntherium Popilianensem cum omnibus que ipse visus est habere, tam in alodis quam in beneficiis comitum et cuncta omnino [in] possessione ejus; piscariam quoque Givriacensem, cum omni terra ad eam pertinenti. Prefati igitur Rainaldi comitis vel aliorum fidelium nostrorum obtemperantes petitioni, cum consensu conjugis Yrmengardis, concedimus, sicut dictum est, Cluniacensi cœnobio omnia superius memorata, ac velut jam diximus, deinceps adquirenda, ad tenendum et jure perpetuo possidendum sine cujuslibet persone vel nobis succedentis in regimine vel alterius cujuscunque ordinis seu dignitatis contradictione vel ulla ab aliquo ibi retenta consuetudine. Et hoc ut a nobis verius esse credatur et a posteris nostris non frangatur, propria manu nostra roboravimus et sigilli nostri impressione insigniri jussimus. Signum domni Roudolfi regis pii. (Monogramme) Actum Logis, anno incarnationis MXXVIIII, regnante Roudolfo rege anno XXXV. Humbertus, cancellarius, jussu regis, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung