CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2821     View  [Back]
Charta qua Landrada dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Solosano vel Soloniaco.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus, quod ego Landrada dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de mea ereditate que sita est in commitatu Matisconense, in villa Solosano: hoc est unam vineam que habet in longum perticas triginta sex, [et in latum VI], et terminat ex omnibus partibus de ipsa hereditate, a vento terra vescontali; et in alio loco unam sexteradam de terra. Facio autem anc donacionem in tali conventu, ut quamdiu vixero teneam ipsam vineam, et in vestitura ipsam sextairadam in presenti [dono]. Actum publice apud Cluniacum. Rainoardus levita scripsit, regnante Rodberto rege anno XXXIIII. S. Landrade, qui hanc donacionem facit. S. Adalgardis. S. Arnulfi. S. Livoni. S. Vuillelmi.
(Au dos:) Landrade in Soloniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung