CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2823     View  [Back]
Charta qua Drogo miles dat monasterio Cluniacensi vineas in villa Vallis.
In nomine summę Trinitatis. Notum sit fidelibus cunctis, presentibus scilicet atque futuris, quod ego Drogo miles, mente pertractans qualiter possim evadere futuri examen judicii per intercessionem apostolorum Petri et Pauli, dono Deo omnium bonorum largitori, ipsisque apostolis ac loco Cluniacensi, aliquid ex rebus meis, hoc est vineas quasdam, in pago sitas Maticensi, in villa quę dicitur Vallis; habentes terminationes ab oriente quidem terra Sancti Petri, et ipsam a duabus partibus aliis, a quarta quoque terra Sancti Nicetii. Quam donationem facio pro remedio animę meę seu parentum meorum, ea scilicet convenientia, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et omni anno loco census IIII sextarios vini exsolvam. Post meum vero ex hac vita discessum, me hujus rei gratia sepulturę tradito, predictum donum habitatores jam dicti loci absque ullius contrarietate recipiant, et exinde quicquid voluerint faciant. Et ut firmior habeatur presens donatio, manu eam propria subterfirmo testibusque roborandam trado. S. Drogonis, qui hanc donationis cartam fieri firmareque precepit. S. Huberti. S. Bernardi. S. Arlebaldi. S. Sesleni presbiteri. S. Bernardi Rabidi. S. Rannulfi. S. Aymonis. S. Gunteri. S. Bernardi. Actum Cluniaco, regnante Rotberto rege anno XXXIIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung