CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2824     View  [Back]
Charta qua Adalgardis dat monasterio Cluniacensi pro anima senioris sui Ansalardi, quasdam res in villis Noglas et Varolgas.
In Christi nomine. Notum sit omnibus christianis fidelibus, quod ego Adalgardis dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate quę sita est in pago Matisconense, in villa Noglas, hoc sunt duo curtilia: quorum unus terminatur ex omnibus partibus de ipsa hereditate; aliud de una parte via publica, de alia gutta, de alia terra Winisi, de alia de ipsa hereditate: in alio loco, in villa Varolgas, dimidium curtile; et in ipsa villa Noglas, quatuor sextariadas de terra. Facio autem hanc donationem pro anima mea et anima senioris mei Ansalardi, et filii mei, et in locum sepulturę; in tali conventu, ut ab hodierno die faciant monachi quicquid facere voluerint. S. Adalgardis, quę fieri et firmare rogavit. S. Arnulfi, filii ejus. S. Wilelmi. S. Livonis. S. Artaldi. S. Landradę. S. Aysendis. S. Tetbaldi. Actum Cluniaco publice. Rainoardus levita scripsit, anno XXXIIII regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung