CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2827     View  [Back]
Charta qua Maiolus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Tasiaco, Cimandras et apud sanctum Saturninum, etc.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverit universitas fidelium, quod ego Maiolus deductus ad mortem et veniens ad monastice religionis conversasionem, facio donationem Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et Cluniensi cœnobio famosissimo sub eorum honore consecrato, de rebus meis que michi jure hereditario debentur, videlicet in Tasiaco villa, omnia que ibi visus sum habere: hoc sunt vinee, campi, prati, silve, aque aquarumque decursus, totum ad integrum. Dono etiam in villa Cimandras unum mansum in eo tenore, ut Letaldo avunculo meo et suis nepotibus filiis Vualterii a senioribus concedatur, si hujus karte firmatores fuerint. Si vero firmare noluerint, ex toto perdant. Dono etiam apud Sanctum Saturninum quicquid ibi habeo. Dono etiam et in Liciaco villa omnem meam partem cum silva sibi subjecta, et quartam partem de portu Antondi cum piscaria. Sunt vero ibi servi et ancille de quibus similem donationem facio Deo et Sancto Petro. S. Maioli, qui dedit et firmavit. S. Odulrici. S. Ottoni comiti. S. Ansedei. S. Acardi. S. Jotseranni. S. Drogoni. S. Livoni. S. Josfredi. S. Gisleberti. S. Achini. S. Hupertus. Data per manu Jozaldi monachi, anno Lmo regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung