CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2831     View  [Back]
Charta qua Wigo vicecomes et uxor ejus Eufemia dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Ronnenco et Nova Cella.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur homo peregrinatione, interim dum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus, et inpresentiarum saluti corporum consulere et in futuro judices fore animarum non ambigimus. Quapropter ego Wigo et uxor mea Eufemia, reminiscentes nostrorum peccaminum enormitatem, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid ex rebus nostris, quę sunt sitę in pago Lugdunensi et in pago Matisconensi, atque in ipsis comitatibus, in villa Ronnenco, de hereditate nostra quantum ibi visi sumus habere; habent vero ipsę res fines et determinationes a mane fluvio Arari volvente, a medio die terra Sancti Martini, a sero via publica, a cercio Vosana volvente; et in alio loco quę vocatur Nova Cella, hereditatem quam dedit Aldo et Arnulfus filius ejus Narduino vicecomiti et filię ejus Eufemię, quęsitum et inquirendum. Hæc omnia donamus Deo et jam dictis apostolis ejus ego Wigo et uxor mea Eufemia pro remedio animarum nostrarum ac patris mei Berardi et matris meę Blismodis, ac fratris mei Wichardi seu infantibus meis atque omnium parentum meorum; eo tenore ut quandiu vixerimus teneamus et possideamus et post nostrum amborum discessum, ad jam dictum locum perveniant, et in vestitura portum domni Pauli et coloniam in villa Bosco, et quantum ad ipsam coloniam pertinet: hoc sunt campi, prati, silvę, aquarumque decursibus. Si quis autem, quod futurum minime credimus, nos ipsi aut ullus de heredibus nostris, seu aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, primitus iram omnipotentis omniumque sanctorum cum genitrice Christi offensam incurrat, et a liminibus omnium æcclesiarum extraneus, omnibus maledictionibus quę in veteri atque in novo Testamento continentur maledictus subjaceat, et nisi ad emendationem venerit, perpetuo anathemati mancipetur; cogente vero judiciaria potestate, auri libras L persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Wigonis vicecomitis et uxoris suę Eufemię, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Willelmi. S. Berardi. S. Leotaldi. S. alius Berardi. S. Jarentonis. S. Unfredi. S. Stephani. S. Udonis. S. alius Udonis. S. Adalardi. S. Aymini. S. Umberti. Data per manum Rodberti monachi, regnante Rodulfo rege anno.
(Au dos:) Wigonis vicecomitis in villa Ronnenco et in Nova Cella.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung