CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2835     View  [Back]
Charta qua Rotlendis dat monasterio Cluniacensi, pro anima mariti sui et filii eorum, quidquid habebat in villis Glenensi, Corclogia et Fagio.
Redemptor humani generis, virtus et sapientia Dei patris, Dominus noster Jesus Christus, previdens humanę fragilitatis naturam labilem esse ad peccandum et promptam, per semetipsum adversus cotidiana vulnera nostrorum peccaminum elemosinę donare dignatus est nobis salubre medicamentum. Quod ego Rotlendis, in Dei nomine, considerans, dono ad locum Cluniacum, quod dedicatum est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, cuique venerabilis memorię dunnus {corr: domnus} Odilo abbas preesse videtur, aliquid de mea hereditate pro remedio animę meę et viri mei Herberti et filii mei Bernardi. Est autem ipsa hereditas sita in pago Cabilonense, in villa Glenensi; totum videlicet quod ibi visa sum habere, hoc sunt curtiles, vineę, campi. Item in alia villa Corclogia, curtile unum ubi Bernardus manet. Item in episcopatu Vesontionum, in villa Fagio, mansum unum cum omnibus appenditiis suis, ubi Rainardus mansit: hoc sunt campi, prata, bosci, cum aquis, viridiari[i]s. Faciant autem rectores Sancti Petri de memoratis rebus ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint. S. Frogerii, S. Odonis, qui fieri firmareque rogaverunt. S. Rainaldi Gualonis. S. Atenardi. S. Rotberti. S. Maingaudi. S. Odonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung