CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2836     View  [Back]
Charta qua Wido et uxor ejus Helisabeth filiusque eorum Pontius dant monasterio Cluniacensi mansum in villa Curcellis.
Notum sit omnibus fidelibus, presentibus et futuris, magnis et parvis, liberis et servis, quod ego Wido cum conjuge Elisabeth et filio Poncio recordans sentenciæ dicentis: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis», illiusque: «Date ælemosinam et omnia munda sunt vobis»; ob absolutionem meorum criminum ac cunctæ mee cognationis, offero et dono Deo et ejus sanctis apostolis Petro ac Paulo Cluniensis cœnobii fratribusque inibi commorantibus, portiunculam quandam meæ hereditatis subtus annotatam, jure perpetuo possidendam, videlicet in villa de Curcellis mansum qui dicitur de Ulmo, XII jugera terræ, tria plaustra fœni, usum aquæ, in silva longe lateque quingentorum porcorum pascua, et omnes usus qui fratri hoc idem tenenti fuerint placiti et necessarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung