CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2844     View  [Back]
Charta qua Heinricus notum facit se, laudantibus uxore et filio suo, molendinum cum terra monasterio Cluniacensi werpivisse.
Notum sit omnibus fidelibus matris æcclesie, tam presentibus quam futuris, quod ego Heinricus reddo Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo dimidium molendinum; et facio verpitionem, ita ut in usu fructuario habeam, et accipio in precio XXV solidos. Terram autem quæ inibi sita est et molendinum jam dictum, omnia que ibi actenus visus sum habere, totum ex integro reddo, laudante fratre meo Bernardo cum uxore sua Petronilla, quia ab eo emi ipsam terram; et ut post laudaret istam cartam, accepit in precio XII solidos a monachis Cluniasensibus. {corr: Cluniacensibus} Hæc omnia superius commemorata laudo et confirmo cum uxore mea, nomine Agna et filio Wichardo, pro remedio animarum nostrarum, [seu parentum nostrorum,] a quibus (heu! pro dolor!) ablata fuit ista terra jamdudum data, et quod pejus est, carta legalis descripta ab ipsis igne exusta. In vita vero mea dimidiarios tres de annona, quamdiu eam tenuero, reddam jam dictis senioribus quisquo anno, et meam partem de servitio molendini, quicquid ibi habeo, in tali tenore ut cum obiero, si nihil aliud acceperint, sepeliant me Cluniaco. Laudatores et firmatores hii sunt: S. Duranni. S. Aderbaldi suorumque fratrum Stephani et Duranni. S. Tedbaldi, Ansedeus. S. Duranni sacerdotis. [S.] Girardi. S. Ildini. Hoc mercatum a domno Stephano monacho est pactum, qui obedientiam de Chiviniis regebat. Si quis vero, aut ex heredibus, aut successoribus nostris, aliquam calumpniam inferre temptaverit, iram Dei super eum manifeste veniat, dehinc judiciaria potestate coactus, quod habere poterit persolvat usque ad unum nummum; quod vero repetit vindicare non valeat. [Balduinus monachus scripsit, feria IIII, mense martio.]
(Au dos:) Hinrici carta de molendino.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung