Charta qua Otto, comes Matisconensis, dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villa Cavaniaco molendinumque super Graonnam.
Quisquis catholicorum pia intentione Deo placere appetit, hac ejus mandatis sedulo obsequi, et commissorum suorum penitudinem gerere, oportet, necesse est ut quamdiu in hoc corpore degit, summopere provideat quod eidem in perpetuum expediat; dumque adhuc vacat et donec hodie cognominatur, dumque tempus acceptabile et dies salutis instare videntur, aurem corporis auditui cordis accommodet, et preveniendo faciem Domini in confessione, quantalibet valet satisfactione peccata sua bonis operibus expiare studeat. Quod ego Otto comes perpendens, futurique judicii diem pertimescens, pro remedio anime mee, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi cenobio, cui preest domnus ac venerabilis pater Odilo, aliquid de mea hereditate que sita est in Matiscensi pago, in villa Cavaniaco, videlicet totum ad integrum, sicut Stephanus, filius Artaldi,
tam in jam dicta villa quam in omnibus appendiciis ejus de me tenebat in beneficio, et nuper moriens, licet inracionabiliter, suam hereditatem faciens, pro elemosina sua delegaverat Sancto Petro. Ego vero injuste ipsius donationi contradicens, irritam feci. Nunc autem pro anime meæ remedio, dono illam Sancto Petro quemadmodum supra tenetur adscriptum. Sunt autem vinee, prati, campi, silve, et unum molendinum supra Graonnam fluviolum, secus Rocam Cavernosam, que sibi adfinis conjacet. Ut autem ista donatio firma permaneat, manu propria firmo, presentibusque fidelibus meis firmare et laudare precipio. S. Ottonis comitis. S. Gauzelini episcopi. S. Adalardi. S. Bernardi. Geraldus monachus scripsit.
(Au dos:) Carta Ottonis comitis, de Cavaniaco.