CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2846     View  [Back]
Charta qua Ansedeus, consentiente seniore suo Hugone comite, dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Nazarii et alias res.
Clementia divine bonitatis etc. ... Ego Ansedeus dono Deo et sanctis apostolis [ad locum] Cluniacum, de rebus meis quas in beneficium teneo de meo seniore comite Hugone, eodem seniore meo mihi benigne concedente, et favente. Sunt autem ipse res sitę in pago Augustidunense, in vicinio castri Borboni, videlicet æcclesia Sancti Nazarii, cum omnibus terris cultis et incultis, vineis, campis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, totum ad integrum, quesitum et inquirendum, sicut ad ipsam ecclesiam et altare aspiciunt vel aspicere videntur, capellas etiam juxta positas, Sancti scilicet Johannis Baptiste, Sancti Simphoriani, Sancti Petri, Sanctorum Gervasi et Protasi, piscariam quoque de Mulnato, æcclesiam etiam Sancti Petri quę sita est in villa Leemna, capellam etiam Sancti Prejecti, consensu et voluntate Humberti militis, qui de me illam in benefitium habebat, et sine aliquo scamio, pro redemptione anime suę, mecum hoc donum fecit, capellam quoque Sancti Baudilii in Pistichiaco cum omni terra quę ibi pertinet ex ista parte Ligeris, et ultra sicut Gunterius de me habebat, sedem etiam ad piscariam quam vulgo dicunt passeriam faciendam in flumine Ligeris, inter meas duas exclusas, ubicumque melius et aptius inveniri poterit; libertatem etiam ut in omnibus locis superius nominatis, et precipue ubicumque salvamentum habuerit, neque mea vel successorum meorum, neque alicujus de re aliqua violentia sive consuetudo agatur vel lex requiratur, juste vel injuste, nisi a monachis quorum potestati datur. Dono quendam servum, Petrum nomine, cum filiis et filiabus suis, et cum omni terra quam de me habebat. Facio hanc donacionem pro animabus omnium fidelium, tam vivorum quam defunctorum. S. Hugo comes, Tedbaldus comes, Ansedeus, et filius ejus Ansedeus, Vuichardus, Heldinus, Emma, uxor ejus, Iterius, Hildinus, filii eorum; Umbertus, Rainerius, Archimbaldus, Segualdus, Vualterius, Heldegerius, Elgodus, Rainerius, Huulgerius, Dacbertus, Roclenus, Aimo, Rodulfus, Roclenus, Alaldus, Gauzcerannus, Gislulfus, Vualterius, Bernardus, Seguinus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung