CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2848     View  [Back]
Charta qua notum est Jozerannum in emendatione homicidii quod ante januam coenobii sancti Petri Cluniacensis fecerat, terram in villa Cortils dedisse quam postea Agatha uxor ejus et filii in placito etiam werpiverunt.
Cum omnibus manifestum sit protopsaltum Domini manibus formatum a Maligno fuisse deceptum, non est nimium nobis mirandum si adhuc membra illius e lumbis suis emanantia quę per Christi misericordiam scit in loco suo fore collocanda non cessat seducere; verum vigilandum nobis est sollicite, quatinus divinis muniti armis illi resistere queamus, deflendo ac satisfaciendo Deo ea quę illius instinctu gessimus. Proinde notificandum esse curavimus omnibus, quod Jozerannus et socii ejus, illius inimici suasu, ante Cluniacensis cœnobii januam ausu temerario homicidium perpetraverunt. Quem pariter, cum sociis suis, postea Vualterius clericus, et Aldinus miles, et Lambertus atque Nogerius, Humbertus quoque, atque Guarnerius, ac Rannaldus, ad satisfactionem Cluniacum conduxerunt, tempore videlicet quod Rainaldus prioratus regimen in eodem monasterio gerebat, qui hanc satisfactionem accepit, cui etiam Vualterius, Amizo, Leotbaldus, Hugo, Bernardus interfuerunt. Tunc vero ante satisfactionem, quandam terram quam ab eisdem in beneficio diu tenuerat, monachis verpivit et est sita in Cortils quod Oddo Sancto Petro dedit. Quin immo et ipse idem et fidelis ejus Gislabertus, tactis sacris reliquiis, firmaverunt jurando, quod nec ipsi, nec ullus homo aut femina aliquam umquam inferret calumpniam predicto loco. Preterea et alium mansum in Curciaco, quem calumpniabatur, verpivit. Illud vero non pretereundum est, quod LXtos solidos pro malefitio infra salvitatem perpetrato, juxta consuetudinem emendare debuit, pro quibus hi fuerunt vades: Vualterius clericus, pro C; Hildinus, pro C; Lambertus itidem, pro C; Nogerius, pro C; Vuarnerius, pro C; Humbertus, pro C. Sed his ita gestis, placuit huic inserere loco, quod Agatha, uxor ejus, et filius ejus nomine Ansedeus, in die sepulturę illius, fecerunt verpitionem, videlicet rerum predictarum, astantibus multis etiam cum lapide quodam qui illis in testimonium vel in signum fieret. Opere precium etiam est posteris notificandum, et huic cartę inserendum, scilicet placitum, quod Tetbaldus comes apud Besorniacum in octabis Pentecosten ex hac terra tenuit, quam Vuicardus et Ansedeus monachis prefati loci contrariabant, eam volentes illis auferre; ubi monachi fideijussores illis dantes, hoc videlicet pacto, ut usque in octabas Sancti Petri, ante domni Hugonis comitis presentiam et Tetbaldi, parati respondere essent, facturi rectum quod eorum curia dijudicaret, justitia dictante; at contra illi similiter eis fideijussores dederunt modo eodem quo supra, scilicet quod si in eis remansisset usque ad prenominatum terminum, finis esset in perpetuum. Hujus conventionis fideijussores fuerunt Leotaldus, Hugo, Bernardus et alter Leotaldus. Item notificanda est verpitio quam Vuichardus, Ansedeus, Vualterius, Erlerius, et illorum mater nomine Agatha de terra quę est in villa cui dicitur Curtils, fecerunt, deponentes omnem ab hodier[na] die querelam, apponendo signa sua. S. Vuicardi. S. Ansedei. S. Vualterii. S. Erlerii. S. Agathę, illorum genitricis. S. Algaudii. S. Lanberti. S. Achardi clerici.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung