CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2853     View  [Back]
Charta qua Odilo, abbas Cluniacensis, notum facit se quasdam terras in villis Corclogia et Glennas sitas, a Rotlinda Sancto Petro datas, cuidam clerico nomine Jocelino et duobus heredibus ejus in precaria concessisse.
Mos antiquitus est institutus nobisque a majoribus traditus, ut quilibet prelatus volens alicui, causa utilitatis, de rebus ęcclesię sibi commissę concedere, studeat per testamentum literarum futuris notum facere. Igitur ego Odilo abbas, per consilium fratrum nostrorum, domni videlicet Rotberti prioris et aliorum, gratia communis utilitatis, cuidam clerico, nomine Jocelino et duobus heredibus ejus Richardo et Petro, concedo quandam terram Sancti Petri, quę data est ad locum Cluniacum a quadam nobili matrona, Rotlinda nomine, in locum sepulturę; et est sita in pago Cabilonense, in villis Corclogia et Glennas. Concedo autem tali conditione, ut bene et convenienter ędificent, et quandiu vixerint teneant et possideant, omnique anno in vestitura IIII solidos in festivitate sancti Martini, quę est III idus novembris, persolvant. Duo vero suprascripti heredes, unus post alium, qui supervixerit teneat. Post mortem autem amborum, ad Sanctum Petrum revertatur. Ut vero firmum permaneat, manu propria firmo, et fratribus nostris firmare precipio. S. dunni {corr: domni} Odilonis abbatis. S. Rotberti. S. Oddonis. S. Warnerii. S. Siefredi. S. Walonis. S. Bernardi. S. Ugonis abbatis. Actum puplice, apud Sanctum Marcellum, VII kalendas novembris, regnante Heinrico rege Francorum anno I. Almannus monachus ad vicem cancellarii scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung