CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2856     View  [Back]
Charta qua Bernardus, Caturcensis episcopus, et frater ejus Rotbertus dant monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Saturnini de Garentiniaco.
Totius humane salutis auctor, et de peccatis suis digne penitentibus clementissimus venie largitor, contra inevitabilia humanorum excessuum vulnera opponere dignatus [est] salubria preceptorum suorum medicamina, de quibus est illud: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis»; et item: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccata»; et: «Facite vobis amicos de iniquo Mammona, qui vos recipiant in æterna tabernacula». Quod ego, in Dei nomine Bernardus, episcopus Caturcensis, et frater meus Rotbertus, cum uxore sua Matfreda [et filio suo Petro, et filia], animo perpendentes ultimique judicii diem pertimescentes, pro remedio animarum nostrarum seu omnium parentum nostrorum atque omnium fidelium christianorum, vivorum vel defunctorum, donamus Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, quandam nostri juris ecclesiam in pago Caturcensi, in villa Garentiniaco sitam, et in veneratione sancti Saturnini ab antiquis consecratam, cum omnibus appendiciis suis, terris cultis et incultis, campis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, totum ad integrum, sicut ad jam dictam ecclesiam pertinere videtur, excepta tercia parte de paxeria que ibi est, quam sibi retinuit frater meus Rotbertus. Et ne quis presentium sive futurorum calumpnietur, et dicat quod non possumus firmam et solidam donationem de hac ecclesia facere, eo quod sit de jure et hereditate Sancti Stephani et ecclesiæ Caturcensi, cui per Dei gratiam preesse videmur, noverint cuncti tam presentes quam futuri, quod pro ea damus in loco commutationis aliam ecclesiam de nostra propria hereditate in eodem pago, in villa Gramato sitam, [tali tenore ut frater meus jam dictus Rotbertus pro decessoribus nostris in beneficio teneat, sicut jam dictam ecclesiam faciebat.] Fecimus autem hanc commutationem in capitulo Sancti Stephani, [feria VII, in synodo], in presentia canonicorum, abbatum, scilicet archipresbiterorum, archidiaconum, et ceterorum clericorum atque nobilium laicorum. Et ut hec nostra donatio firma permaneat, manibus propriis firmamus, et testibus presentibus firmare rogamus. S. Bernardi episcopi et fratris sui Rotberti, cum uxore sua et filio [Petro et filia]. S. Stephani abbatis. S. Alberti abbatis. S. Arberti archidiaconi. S. Gausberti vice archidiaconi. S. Willelmi canonici. S. Giraldi sacerdotis. S. Grimaldi. S. Andree. S. Constancii.
(Au dos:) Preceptum Bernardi, episcopi Catursensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung