CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2860     View  [Back]
Charta qua Ilius, consentientibus uxore sua Walburgia et filio eorum Girino, dat monasterio Cluniacensi partem ecclesiæ sancti Prejecti in villa Villarensi.
Sacrosancto et venerabili loco Cluniensi cœnobio, in honore Dei et veneratione sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecratum. Ego Ilius dono duas partes unius ecclesię que michi jurę hereditario eveniunt, tertia enim pars sororibus meis est. Itaque de istis duabus nominatis partibus unam ad presens dono Sancto Petro et filio meo Stephano monacho jure hereditario, aliam vero partem dono tali conventu ut uxor mea Walburgis et filius meus Girinus teneant quandiu vixerint, et post eorum mortem, si filius meus legalem heredem de se genitum non habuerit, ad Sanctum Petrum perveniant. Simili modo dono totam medietatem burgi, videlicet ex dextera parte et vineam in eodem loco positam cum duobus tribleriis, unus vocatur Cheret, alter Bechet. Unum etiam curtilum Andraldi dono post mortem meam et uxoris męę, qui situs est in atrio ejusdem ecclesię. Est autem ipsa ecclesia sita in episcopatu Lucdunensi, in agro Marcennacensi, in villa Villarensi. Et est ipsa ecclesia consecrata in honore sancti Prejecti. Facio autem donationem hanc pro remedio anime męę et uxoris mee, et filiorum meorum, atque omnium parentum meorum, vivorum ac mortuorum. Si quis autem de heredibus meis hanc donationem calumpniare voluerit, omnibus maledictionibus tam vetus Testamentum quam novum continens subjaceat, et in tota mea alia hereditate partem non habeat; hęc autem donatio firma permaneat. S. Ilii, qui hanc donationem fecit. S. Walburgis, uxoris ejus. S. Girini, filii ejus. S. Rodlanni presbiteri. S. Girardi presbiteri. S. Duranni Moschet. S. Berardi. S. Anne, filie ejus. S. Rotlanni militis. S. Bernardi Infantis. S. alii Bernardi militis. S. Affecię. S. Adheleydis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung