CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2861     View  [Back]
Charta qua Ebrardus dat monasterio Cluniacensi terras in villa Buciaco.
Divina largitate sanctitum est, ut de rebus transitoriis eterna valeat merces promereri. Quapropter ego, in Dei nomine, Ebradus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, hubi preest domnus Odilo abbas, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense, [in agro Potiaco], in villa que nominatur Buciaco, hoc est vineam unam, que habet in longitudinem perticas sexdecim et in aliis frontibus sex; terminat autem a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Jozelmi, a sero terra francorum, a sercio terra Sancti Petri. Dono etiam in ipsa villa jam dicta, unum jornalem de terra, qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Sancte Columbe, a sercio via publica, a sero terra Sancti Petri de abacia Matisconensi. Quantum enim infra istas denominatas terminaciones habet, totum dono Deo et ad abitatores ad supra nominatum locum, pro remedio anime mee et omnium fidelium christianorum, ut omnipotens Deus concedat eis requiem sempiternam et gaudere cum sanctis angelis suis. Si autem ullus homo, qui contra hanc donacionem ullam calumniam inferre voluerit, primitus iram Dei incurrat, necnon et apostolorum Petri et Pauli, et sit pars ejus cum Juda traditore in inferno, nisi cito resipuerit; et inantea hec donacio stabilis maneat, cum stipulacione subnixa. S. Ebrardi, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Grimaldi. S. alii Grimaldi. S. Duranni presbiteri. S. alii Duranni laici. S. Eldini. S. Ebrardi. S. Constaboli. S. alii Duranni presbiteri. Actum Cluniaco famosissimo cenobio, regnante Aynrico rege. Eldulfus ad vicem cancellarii recognovit.
(Au dos:) Ebrardi in Buciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung