CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2862     View  [Back]
Charta qua Beliardus et filius ejus Braidencus dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Cantriaco campumque in villa Vincellas.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, quod est constructum in onore apostolorum Petri et Pauli beatorum, ubi domnus abba Odilo videtur majus prodesse quam preesse. Ego Beliardus et filius meus Braidincus donamus Deo et ad sanctum locum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensis, in villa que nuncupatur Cantriacus, unum curtilum pro remedio anime Rotberti in locum sepulture; terminat autem ipsa hereditas a mane et a sero atque a sercio vias publicas, et a medio die terra Sancti Vincentii. Et in alio loco qui vocatur Vincellas, unum campum nominatum ad Crucem, qui terminat a mane et a sercio vias publicas, a medio die terra francorum, ab occidente terra Sancti Stephani. Facimus hanc donationem pro anima filii mei Rotberti, et pro animabus nostris, videlicet Beliardi, Braidenci, Leotgardæ, et pro omnibus fidelibus christianis, ut omnipotens Dominus concedat nobis gaudium sine fine mansurum. Et ab hodierna die et deinceps faciant rectores supradicti loci quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem calumniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus libras auri III persolvat; et hec stabilis maneat, et nisi cito resipuerit, sit pars ejus cum Juda in inferno, nisi per emendationem. S. Beliardi et Braidinco et Leotgarda, qui hanc donationem fecerunt. S. Rotberti. S. Raculfi. Acta Cluniaco, mense septembri, feria VI, regnante Heinrico rege.
(Au dos:) Carta Braidenci, in villa Cantriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung