CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2863     View  [Back]
Charta qua Airardus et uxor ejus dant monasterio Cluniacensi mansum in villa Perroto.
Omnis homo, quandiu in presenti seculo vite agonizat, summa vi atque ingenio studere debet, ut ex redditibus quos jure hereditario possidere videntur æterna premia mercetur, juxta Precursoris vocem: «Jam securis, inquiens, ad radicem arboris posita est.» Quapropter noverint tam presentes quam futuri, quod ego Airardus et uxor mea Gonzelina [vel] Eva, reminiscens pondera peccatorum nostrorum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abbas preesse videtur, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Perrotum, hoc est unum mansum cum appenditiis suis, pratis, campis, totum ad integrum, quesitum et inquirendum, sine ullo contradicente. Et si aliquis hanc donationem calumpniare voluerit, auri unctias X conponat; et hec carta firma et stabilis permaneat, constipulatione subnixa. S. Airardi et uxoris sue Gonszelina vel Eva, qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Ricardi. S. Rainaldi. S. Undrada. S. Arbaldi presbiteri. S. Alberico, Duran, Witbert, Isenbalt, Stephanus. Wido scripsit regnante Einrico rege.
(Au dos:) Airardi in villa Perrotum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung