CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2864     View  [Back]
Charta qua Ingeleldis et filius ejus Bernardus vendunt monasterio Cluniacensi tres peciolas vineæ cum curtilo in villa Laciaco.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie, quod ego Ingeleldis et filius meus Bernardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus, videlicet Petro et Paulo, locoque Cluniaco, cui preest domnus Odilo abbas, aliquid de hereditate, jam dicto loco, quam comparavimus ego et maritus meus Arfredus, de agricolis hujus hereditatis. Recepimus enim a monachis hujus loci solidos VIIII. Hec sunt vineæ tres peciolas cum uno curtilo, in villa que nominant Laciaco, in episcopatu Matisconense. Facimus hanc donacionem pro redemptione animarum nostrarum, et ut me recipiant in cimeterio hujus loci. Signum Ingeleldis et filii sui Bernardi, qui hanc donacionem fecerunt. S. Constabuli. S. Vuichardi. Acta Cluniaco, dominico die, in presencia domni Rotberti prioris. Data per manus Eldulfi, regnante domno Eynrico rege.
(Au dos:) Ingeleldis in Laziaco, in pago Matisconense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung