CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2869     View  [Back]
Charta qua Tetsa, corroborantibus filiis suis Warulfo et Walterio, Matisconensi episcopo, dat monasterio Cluniacensi servum, nomine Durannum, clericum.
Notum sit omnibus Christum colentibus, Christum credentibus, Christumque confitentibus, quod ego Tetsa, pro anima mea omniumque parentum meorum vivorum atque defunctorum, dono quendam mei juris servum, nomine Durannum, clericum, ad locum Cluniacum, cui domnus et venerabilis Oudilo abbas preest, ut ab hac die a mea sit servitute et omnium parentum meorum extorris, extraneus et alienus, et liber, quatenus nullius mortali homini servire cogatur, nisi Domino Deo omnipotenti et ejus sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis de Cluniaco; tali conveniencia, tali tenore, tali racione, ut supradicti loci seniores illum pro Dei honore et amore diligant, tueantur, et cum omni honore quandiu vixerit custodiant, conservent. Consenserunt autem et laudaverunt hanc meam donationem filii mei Warulfus et Walterius, nunc, Deo auxiliante, Matisconensis episcopus, et corrob[or]averunt sua spontanea voluntate. Post obitum vero supradicti patris Odilonis, electo domno Hugone in loco ejus, residente eo apud Sanctum Marcellum, in diebus sancte quadragesime, iterum supradictus domnus Walterius presul, et Warulfus, frater ejus, et Walterius, filius ejus, in manu jam dicti abbatis hoc donum firmaverunt, et fidelibus suis firmare rogaverunt. S. Walterii episcopi. S. Warulfi, fratris ejus. S. Walterii, filii ejus. S. Bernardi, filii Raierii. S. Landrici.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung