CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2879     View  [Back]
Charta qua Wido notum facit se querelam quam faciebat monachis Cluniacensibus de Vertre et de omni terra sibi adjacente werpivisse.
In nomine summi et ęterni Dei. Noverint cuncti [fideles], presentes et futuri, quod ego Vuido vuerpitionem facio de illa querela quam habebam contra monachos Clunienses de Vertre et de omni terra sibi adjacente, quam illis querelabam, ut habeant ab hac die et deinceps absque ulla mei et heredum meorum vel parentum contradictione. Accepi autem ab ipsis monachis pro hac re XXXta solidos, et partem et societatem de omnibus benefactis eorum, et locum sepulturę mihi et uxori meę Adalaiz. Ut autem hęc carta permaneat, manu propria firmo, testibusque roborandam trado. S. Widonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Gaufredi. S. Leotaldi. S. Eldini. S. Drogonis. S. Udolrici. Acta sunt hęc mense octobri, dominica die, luna XVI, regnante Heinrico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung