CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2880     View  [Back]
Charta qua Gaufredus dat monasterio Cluniacensi mansum vineasque et servos in villis Potiolo, Brinantisque et in monte Coardo.
Dominus dicit in Evangelio: «Cum facis elemosinam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, quia sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.» Ego Gaufredus, cogitans mole peccaminum meorum seu fratris mei Hugonis vel parentum nostrorum, cupio dare aliquid de rebus meis ad domum Dei, videlicet ad monasterium Cluniacensi, pro anima fratris mei Hugoni, videlicet unum mansum cum ancilla et filiis et filiabus ejus. Et est situs ipse mansus in pago Matisconense, et in fine Saviniense, et in villa quę dicitur Potiolus, totum ad integrum et ad inquirendum, ipsum mansum dono Sancto Petro et rectoribus loci illius pro sepultura fratris mei; et omnia quę ad ipsum mansum pertinent, hoc sunt campi, prati, silvis: et in alio loco, in villa quę dicitur Brinantis, dono unam vineam cum campo quod est juxta ipsam vineam; et eandem vineam tenet Johannes: et in alio loco, in monte scilicet Coardo, aliam vineam, et tenet eam Auvardus. Et quod si ego, aut post mortem meam aliquis de heredibus meis vel alius aliquis calumpniam inferre presumpserit, maledictus sit cum Datan et Abiron, et cum Juda traditore Domini. Data per manum Aymoni monachi, II kalendas septembris, regnante Aynrico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung