CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2882     View  [Back]
Charta qua Girbertus et filius ejus Anselmus dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Saciaco.
Cum omnia orta occidant, auctaque senescant, temporalia quoque more aquę fluentis, non retrorsum ultra undam dilapsam retorquentis celeri lapsu inreparabiliter defluant, preclaraque facies, honor, mundiales glorię, precipue divitiæ instabiles, preter hoc vis corporis aliaque hujus modi brevi lapsu in dies dilabi videantur, utile pretium est animam autem aut Domino ęterna exercitatione virtutum, aut contagione peccatorum infectam munificentia helemosinarum reddere preclaram, terrena pro cęlestibus commutare, cęlestia pro terrenis impetrare, sua pauperibus pro Christi amore factis caritative impendere, ut eorum orationibus adipisci regna mereatur cęlorum possidere. Quapropter notum omnibus tam presentibus quam absentibus esse volo, quod ego Girbertus et filius meus Anselmus, dominici dicti quo ait non immemores: «Date helemosinam», multaque hujusmodi precepta nobiscum reputantes, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animarum nostrarum, seu parentum nostrorum, curtilum unum qui est situs in pago Matisconensi, in villa quę dicitur Saciaco, qui de duabus partibus terminatur de ipsa hereditate, de aliis via publica. Similiter et vineam unam quę terminatur de ipsa hereditate inter curtilum et vineam via publica, et pratum et omnia quęque ad ipsum curtilum pertinent. In tali conventu, ut quandiu filius meus vixerit, medietatem teneat et possideat, et post suum discessum ad supramemoratum locum perveniat. Et si quis de heredibus nostris forte hanc calumpniare voluerit, excomunicationis anathemate anathematizamus eum, et fiat habitatio ejus cum Datan et Abiron. S. Girberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Anselmi, filii ejus. S. Rotlanni. S. Berengerii. Est autem facta hæc carta mense octobri, feria IIII, regnante Heinrico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung