CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2883     View  [Back]
Charta qua Odilo, abbas Cluniacensis, notum facit se terram quam Girbaldus presbyter monachis dederat, Aiæ et filiis ejus per præstariam concessisse.
Notum sit omnibus filiis sanctę ęcclesię, tam presentibus quam futuris, quod veniens quidam presbiter, nomine Girbaldus, ad conversionem, ad locum qui vocatur Cluniacus, dicatum summo honore sanctorum Petri et Pauli apostolorum, contulit eodem loco aliquam partem ex hereditate quam sibi juste adquisierat, hoc sunt prata, campi, vineę, silvę, aquę, aquarumque decursus, totum ad integrum supradicto dedit loco. Facta est autem hęc donatio anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M.XXXII, indictione XV, feria V, infra paschalem ebdomadam. Evolutis autem tribus mensibus post peractum hujus donationis testamentum, adiit quędam nobilis femina, vocabulo Aia, denominatum locum, et venit in presentiam domni Odilonis atque aliorum seniorum, et petiit ab eis ut terram quam predictus presbiter Girbaldus illis dederat per prestariam sibi concederent. Cujus petitionibus assensum prebentes, denominatam hereditatem sive prestariam, acceptis ab ea XL solidis et uno mulo valente pretium C solidorum, adjuncto uno bancale, [dederunt]. Faciunt autem hanc donationem eo modo atque ratione, ut quandiu predicta femina et filii sui vixerint, Bernardus atque Gaufredus, teneant et possideant; post discessum vero illorum, hoc quod eis datum est, et totum quod ipsi juxta hęc adquirere potuerint, Sancto Petro dimittant, et omni anno, in festivitate ipsius, III solidos in censum persolvant, et si aliquo anno dimiserint, duplicatum restituant in secundo. S. domni Odilonis abbatis, qui hanc cartam fieri et firmare precepit. S. Rotberti prioris. S. Almanni. S. Armanni. S. Jozaldi. S. Gilini. S. Petri levitę.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung