CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2885     View  [Back]
Charta qua Aymo, Belensis ecclesiæ episcopus, notum facit se, per consensum canonicorum suorum, ecclesiam Sancti Germani in Insula, in Viennensi pago pro alia in villa Carenciaco, in Gratianopolitano pago cum Berlione milite permutasse.
Notum sit omnibus christianis, tam presentibus quam futuris, quod ego Aymo, sanctæ æcclesiæ Belensis episcopus, per consensum et voluntatem fratrum nostrorum canonicorum seu ceterorum amicorum nostrorum, hanc prefatam æcclesiam quę juris nostri esse videbatur, domno Berlioni commutavimus, percipientes ab ipso aliam ęcclesiam cum suis appendiciis, in pago Gratianopolitano sive Salmoniacense sitam, et in honore sanctorum Gervasii et Prothasii dicatam, in villa quę Carenciacus vocatur; tali ratione ut quamdiu ipse et uxor ejus vixerint teneant et possideant, preter altare quod in vestitura in presenti accepimus. Post obitum vero utrorumque, ad sanctæ matris æcclesiam Belensium, absque ulla calumpnia perveniat sine mora. Ut autem hec amabilis commutatio perpetuum valeat vigorem obtinere, centum solidos a domno Berlione noverit plebs nos percepisse. Ego frater Gausbertus levita et monachus hanc cartam scripsi rogatus, ad vicem cancellarii, anno incarnationis Dominicæ millesimo XXXII, regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung