CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2886     View  [Back]
Charta qua Adalvuidis, cum consensu mariti sui, dat monasterio Cluniacensi mansum in villa quam vocant Colonicas et mancipia.
Divina pietate largitumque humanitate sanctitum est, ut homo ex propriis rebus quas Domino donante percepit, eodem Domino pro redemptione anime sue reddere debeat. Quapropter ego, in Dei nomen, Adalwidis reminiscor peccatis meis preteritis, dono aliquid ex rebus propriis, ad locum Cluniaco, qui est constructus in honore apostolorum Petri et Pauli, necnon et plurimorum sanctorum, ubi domnus Odilo abbas preesse videtur ad regendum: hoc est mansus qui est in villa quam vocant Colonicas, cum campis, vineis, silvis et omnibus suis ajacenciis que ad ipsum mansum aspiciunt vel aspicere videntur; dono pro redemptionem anime mee et seniori meo Stephano. De mancipiis vero dono his nominibus, Engalbert cum infantibus suis et Raina. Si ergo ulla persona emissa qui hanc donacionem calumpniare presumpserit, non vindicet quod repetit, cum Dathan et Abiron et Juda traditore, et cum eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis, scientia viarum tuarum nolumus», sit cum eis perpetualiter dampnatus et anathematizatus, usque incidat in laqueum diaboli maledictus et excommunicatus. S. Adalwidis, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephano de Gridilongi, qui uxori sue consensit. S. Ailmodis. S. Adalasia. Datavi ego Andraldus presbiter in mense octobri, in die veneris, regnante Enrico rege anno II.
(Au dos:) Carta de Colonicas, de hoc quod donavit Adalwidis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung