CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2887     View  [Back]
Charta qua Richardus dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Besorniaco.
Amator humane salutis et a[u]ctor Deus cernens nostre conditionis mutabilitatem [semper in ima delectari,] divine sue pietatis intuitu studet omnimodis fragilitatem nostram convenire, quatinus bonorum operum et elemosinarum virtutibus conemus pregravantia peccatoris pondera levigare, amonet nos his verbis, dicens: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis». Quapropter noverint cuncti fideles, quod ego Richardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniensis cenobio famosissimo, cui preesse videtur domnus abba Odilo, videlicet unam vineam que sita est in pago Matisconense, in agro Arniacense, in villa Besorniaco; terminat autem ipsa vinea a mane terra Gouceranni, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Bernardi, de alia parte terra Constancii. Dono etiam ipsa vinea totum et integrum quantum infra istas terminaciones habere videretur, pro remedio anime mee et parentum meorum; eo tenore, ut quamdiu vixero, possideam et unoquoque anno investituræ IIII sextarios de vino persolvam. Post meum discessum ad jam dictum locum perveniat. Si quis vero contra hanc cartam aliquid temptaverit, perpetue maledictionis et excommunicationis vinculis sit ligatus cum Juda traditore in profundum inferni, et jam dicta donacio stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Richardi, qui hanc donacionem et cartam fieri et firmare rogavit. S. Bernardi. S. Artardi. S. Gislardi. S. Ermenberti. S. Aremberti. S. Bernardi. S. Girbaldi. S. Atto. S. Almerada. Actum Besorniaco villa, anno II regnante Aynrico rege feliciter. Amen. Ego Eldulfus sc[r]ypsit.
(Au dos:) Richardo in Besorniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung