CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2891     View  [Back]
«Privilegium a domino et glorioso Sancio, rege Hispaniarum, monasterio sancti Salvatoris, quod vocatur Oniense, concessum.»
Sancius, gratia Dei, Hispaniarum rex, cum omnibus episcopis, ducibus, comitibus, et obtimatibus in provinciis suo imperio subditis degentibus, domino pape presidenti Sanctę Romanę sedi et apostolicę ęcclesię, et totius orbis archiepiscopis, episcopis, et omnibus ęcclesiastici ordinis, cunctisque populis christianis, prospera vite presentis et gaudia supernę felicitatis. Dum, nullo meo merito, sed solo gratuito dono et misericordia Dei, ad regni gubernacula perveni, regimen et curam, sollicitudinem et vigilantiam, tam ęcclesiasticarum rerum, quam secularium, michi esse commissas intellexi. De quibus omnibus Deo immortali regi et equissimo judici, rationem redditurum esse cognovi, pro bene dispositis premia recepturum, pro neglectis vero penas luiturum; et propter hoc, ingenti timore pressus, anxietateque magna sollicitatus, ad exorandam Domini misericordiam, me omni cordis intentione converti, pondus enim honeris michi impositi vires meas, intellectum et sapientiam excedere vidi, et idcirco, quod michi deesse sensi, hoc a Deo fore impetrandum dignum duxi, et in corde meo obtimum judicavi, et quoniam, ammonente appostolo in fide postulavi, et in oratione mea non esitavi, effectum meę istę petitionis, Domino concedente, accipere promerui et dispositionem totius regni, preeunte misericordia Dei, nobiliter ordinavi; et, ut notum est universo orbi, magna ex parte oppressa et expugnata spurcissima gente Agarenorum, decentissime fines nostrarum provinciarum ampliavi. Tandem itaque, respectu divine miserationis, omnibus occursibus malis et cunctis adversitatibus remotis, omniumque sacrilegorum hereticorum, quondam religiositatem patrię pestifere opprimentium, versuciis canonicali disciplina resecatis, incidit meę menti summa christiane perfectionis, quam Dominus juveni salvationem animę suę querenti demonstrans ait: «Si vis perfecis esse, vade et vende omnia que habes, et da pauperibus, et habebis tesaurum in cęlo, et veni, sequere me.» Quam perfectionem, dum imperio michi a Deo commisso deesse comperi, vehementer dolui. Nam ordo monasticus, omnium ęcclesiasticorum ordinum perfectissimus, tunc temporis omni nostrę patrię erat ignotus. Dum ergo assiduis precibus Deum exposcere[m], ut michi dignaretur auxilium prebere, ut id quod mente retinebam possem ad efectum perducere et perfectione monastice ordinis tenebras nostrę patrię illuminare; tandem, inspirante Deo, a prudentibus ac religiosis viris salubre repperi consilium, quibus referentibus, didici quia perfectionem hujus sanctę quam requirebam professionis nemo perfectius ostendere poterat, quam congregatio monasterii Gluniacensis, que eodem tempore, clarius ceteris monasteriis Benedicti perfecta florebat regulari religione, auxiliante Deo et venerando abbate Odilone amministrante. Igitur, super hoc negotio accepi consilium ab omnibus episcopis nostris et obtimatibus, et unum ex nostris patriotis virum, quantum hominibus possibile est ad cognoscendum, religiosum, et timoratum, vocitatum Paternum cum devoto comitatu religiosorum sociorum misimus ad predictum Cluniacense cenobium, ut in ipso perfectionem monastice vite cognosceret ac disceret, qua sufficienter imbutus ad patriam nostram rediret et sitienti patria nostrę potum monastice professionis propinaret. Quod donante gratia Dei, ut ordinavimus factum est. Nam isdem vir doctrinam disciplinę regularis cum suis sodalibus perfecte instructus, prospere ad nos reversus est. Quem primo doctorem monasticę vitę in monasterio Sancti Johannis Babtiste de Penna constituimus, et ut fratres sub ipso regulariter viverent, eum pastorem animarum perfecimus, et predictum monasterium ut firmiter in stabilitate regularis vitę persisteret, regalibus donis atque firmissimis privilegiis munivimus, quatinus hoc irritum facere nulli liceret ex nostris successoribus. Hoc ergo monasterio regulari dispositione decenter ordinato, omnes episcopi et principes totius regni communiter consilium inierunt, et ad me venientes, unanimiter petierunt, ut sicut cenobium Sancti Johannis Babtiste de Penna decoraveram monastica religione, sic etiam honestarem eadem regulari beati Benedicti proffessione Oniensem monasterium, quondam a religioso Sancio comite in honore sancti Salvatoris constructum, et amplissimis donationibus prediorum ac preciosissimis suppellectilibus sanctę Dei ęcclesię congruentibus ditatum; quam eorum petitioni justam esse considerans, libenter accepi, et ut perficeretur tota mentis intentione destinavi. Viros ergo nobiles semper lateri meo adherentes ad monasterium Sancti Johannis Babtiste de Penna misi et domnum Paternum quem ibi abbatem venerande congregationi perfeceramus ad nos venire cum aliquantis religiosis fratribus expostulavi, qui benigne obediens meę istę petitioni, quod ab eo petebam, sine aliqua dilatione impetravi, depulsisque mulieribus in Honiensi monasterio sine aliqua reverentia habitantibus, consensu et voluntate adque petitione omnium patrię nostrę ępiscoporum ac clericorum, nobilium quoque ac plebeiorum, statuimus ibi congregationem religiosorum monachorum, quibus abbatem Garseam nomine, secundum regulam Sancti Benedicti, communi ętiam fratrum acclamatione preposuimus, domnum vero abbatem Paternum abbate loci diligenter instructo et congregatione honorifice ordinata ad monasterium proprium remisimus. Ut ergo inconvulsa et stabilis in perpetuum permaneat hujus congregationis operatio, munivimus eam rigali et pontificali privilegio; placuitque michi et omnibus ut scriptis traderetur hujus privilegii affirmatio, quatinus omnibus malignis abbatem vel congregationem hujus loci opprimere conantibus omnis auferretur occasio. Igitur, in primis statuimus, et omni canonicali auctoritate roborabimus, ut abbas in hoc monasterio, sicut regula Sancti Benedicti precipit, non eligatur, nisi communi fratrum consensu, et ordinetur ab episcopo diocesis, si catholicus fuerit, et sine precio eum ordinare voluerit. Si vero episcopus catholicus non fuerit, et eum catholice ordinare noluerit, tunc abbas ordinationem a metropolitano ępiscopo requirat; qui, si defuerit, ad apostolicam sedem recurrat. Quod de abbatis ordinatione constituimus, hoc de omnibus ejus fratribus decretum esse volumus. Huic nostrę affirmationi addimus, ut abbas Honiensis monasterii universa subjecta monasteria et ęcclesias, villas, terras et omnia sibi pertinentia sine omni molestia et inquietudine regat et possideat. Interdicimus omni auctoritate canonicali, ut nullus rex, dux, comes, episcopus, aut aliqua persona secularis, aut ęcclesiastica, idem monasterium inquietare aut invadere presumat, aut aliquit eorum, quę nunc libere habet, aut in futurum adquisierit, aliquis alienare, invadere, vel opprimere, aut aliqua occasione vexare, aut sine licentia abbatis se intromittere audeat. Super hoc etiam disponimus, ut hoc monasterium et omnes sibi subjecte congregationes nunquam pro excomunicatione circumjacentis provincie, nisi propriis culpis exigentibus, excomunicetur, aut a divino officio suspendatur. Super omnia autem prohibemus divina Patris et Filii et Spiritus Sancti auctoritate et sancti Petri, omnium pastorum principis, et omnium sanctorum conclamatione, ut abbas Honiensis monasterii non deponatur, neque a divino officio suspendatur, nisi canonicali justitia contrastantibus idoneis et justi numeri testibus ac declaratis probatisque culpis capitalibus et certissime invenialibus, et hoc fiat in vere, catholico et generali concilio; sin alias factum fuerit, irritum fiat omnino. Simili modo descernimus de ejusdem loci congregatione, ut nullus eam contra decreta monasticę vitę presumat inquietare, sive a proprio loco evellere vel dispergere, aut quod illicitum est, teste omni decreto ecclesiasticorum canonum, aliam congregationem illi super inducere. Igitur, ad honorem Sancti Salvatoris et utilitatem predicti monasterii cupientes hanc nostram constitutionem perpetua stabilitate teneri, omnes contra eam incorrigibili temeritate venire temptantes fulti auctoritate Spiritus Sancti excomunicamus et anathematizamus, et ab omni consortio christianitatis expellimus. Sit pars eorum cum Datan et Abiron, quos resistentes Moysi vivos terra absorbuit; pereant cum Juda traditore, qui vendito Domino Salvatore, vitam proprio laqueo sibi ipsi extorsit, et ad eternam mortem transiit; habeat portionem cum Simone Mago, qui principibus apostolorum resistens et ad alta ascendere cupiens, oratione Pauli et imperio Petri de alto cecidit, et eternaliter periit; jungantur consortio impiorum sine fine cruciandorum et fumus tormentorum illorum ascendat in seculum seculorum. Amen. Nostra vero constitutio stabilis et inviolata permaneat, et quicumque eam pro suo posse et scire roboraverit in presenti vita felix vivat et in futurum cum omnibus electis ad eterna gaudia cum Domino perhenniter regnaturus perveniat. Amen. Ego Julianus, Dei nutu Burgensis ęcclesię episcopus, hunc privilegium benedicens confirmo †. Ego Pontius, Dei gratia Palentine ęcclesię episcopus, similiter confirmo †. Ego Johannes, Alavensis ęcclesię episcopus, confirmo †. Ego Santius, gratia Dei Hispaniarum rex, coram omnibus ępiscopis, ducibus, comitibus et obtimatibus, in provinciis regni nostri degentibus, hunc privilegium Sancto Salvatori et omnibus monachis ibidem Deo famulantibus tradens, confirmo et manu propria hoc signum sancte crucis † pono, coram presente abbate Garseano. Ego Ranimirus factum patris mei confirmo †. Ego Garsea factum patris mei confirmo †. Ego Fredinandus factum patris mei regis confirmo †. Ego ancilla Christi, licet indigna regina, nomine Domna major, factum domini mei regis ac filiorum meorum coram omnibus confirmo †. Et nos suprascripti ępiscopi, qui hic nominamur, hunc privilegium confirmantes cum omnibus optimatibus roboramus et laudamus. Facta carta privilegii era millesima LXIa noto die sabbato Vo kalendas julii. (Monogramme du roi) Gratia Dei ego Garsia scriba domino meo regi obediens, hunc privilegium scripsi propria manu atque hunc signum (Monogramme du scribe) feci.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung