CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2892     View  [Back]
Charta qua Ermengardis regina dat monasterio Cluniacensi, pro anima senioris sui Rodulfi, duos mansos in villis Sibingiaco (Silingiaco) et Cicinlatis.
Sacręsancte ecclesię beatorum Petri et Pauli loco Cluniensium vel ceterorum sanctorum in ipsa domo venerantium, ubi domnus abba Odilo preesse dinoscitur. Ego Ermengart regina, cogitans Deum et anime mee remedium sive senioris mei Rodulfi regis, olim in Christo quiescentis, necnon et patris matrisve, seu fratrum meorum vel ceterorum propinquorum meorum salutem animarum, et ut ipsi sancti Dei pro nostris abluendis criminibus et peccatis apud altissimum judicem intercessores piissimi adesse dignentur, sumpsit mihi voluntas ut aliquid de propriis rebus meis ad ipsum sanctum locum et monachis ibidem Deo famulantibus, tam presentibus quam et futuris, concederem ac condonarem, quod et ita feci. Dono itaque ibi per advocatum meum comitem Humbertum in usus monachorum ibidem Deo famulantium, mansos duos in pago Genevense, unum jacentem ex illis in villa Sibingiaco, alium vero in villa Cicinlatis, cum omnibus appendiciis ad ipsos predictos mansos pertinentibus, hoc est casis, casalibus, vineis, pratis, pascuis, silvis, ceterisque arboribus, pomiferis et inpomiferis, vel quicquid ad ipsos mansos pertinet usque ad exquisitum. Et volo ut ab hac die rectoribus prefate Dei ecclesie prefatis mansis libere ac quiete frui liceat. Si quis vero, quod fieri non credo, ego aut ullus de meis propinquis, vel quelibet persona contra hanc cessionem meam ad illum sanctum locum facta venire, dici, aut agere aliquid vel temptare presumpserit, non valeat adimplere quod cupit, sed sit rectoribus ejusdem sancte Dei ecclesie reus et culpabilis, et a liminibus totius matris ecclesie segregatus.
(Au dos:) Ermengardis in pago Genevense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung