CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2895     View  [Back]
Charta qua Jocerannus dat monasterio Cluniacensi duos mansos et servos in villis Noglas et Verolias.
Redemptor humani generis Jesus Christus, homo pro hominibus factus, per evangelium suum fidelibus suis loquitur dicens: «Thesaurizate vobis thesauros in celo, ubi nec reugo nec tinea demolitur»; et item dicit Scriptura: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis». Qua igitur noverint cuncti filii sancte ecclesie, tam presentibus quam etiam et futuris, quod ego Jocerannus, pro remedium anime fratris mei Vuichardi, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abbas preesse videtur, de res meas que sunt in pago Matiscensi, hoc sunt duo mansi; unus enim ex eis est in villa Noglas et alter in villa Veriolas, et omnia que ad ipsos pertinent. Dono etiam et unum servum, nomine Ebrardum, cum uxore et infantibus eorum; et quicquid exinde facere voluerint monachi jam predicti loci faciant. Si quis contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit, nisi citius ad emendationem congruam venerit, sit pars ejus cum illis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis, scientia[m] viarum tuarum nolumus». Similiter et supradictum servum et hereditatem ejus Sancto Petro tradimus. Si quis contradixerit, pari excommunicationi habeatur. S. Joceranni, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. S. Artaldi. S. Bernardi. S. Witberti. Data anno quarto regnante Heinrico rege.
(Au dos:) Gauceranni in Nogles et in Verolias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung