CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2906     View  [Back]
Charta qua monachi Cluniacenses notum faciunt Letaldum de Muncniaco werpivisse consuetudines quas requirebat in alodio quod eis Adalbertus dederat.
Quocienscumque inter homines de aliqua re donatio, venditio sive verpitio fit, de quibus nobis succedentes certos reddere volumus, inserendum est litterarum testamento, quatinus ratum et inconvulsum perhenniter maneat. Quapropter nos fratres Cluniacenses dignum duximus posterorum memorię verpitionem transmittere, quam fecit Letaldus de Muncniaco Sancto Petro et monachis Cluniacensis cœnobii, in presentia domni Hugonis comitis, et Tedbaldi comitis, nepotis ejus, et in presentia Gaufredi prioris, et aliorum seniorum, Vuarnerii scilicet et Hugonis tunc decaniam Cluniacensem gubernantis, Vualonis quoque et Heinrici, Oddonis decani, Rannulfi Matisconensis prioris. Nam requirebat consuetudines cujusdam alodii quod quidam, nomine Adalbertus, Sancto Petro et fratribus ibidem Deo militantibus dedit, quas hereditario jure sibi dicebat debere reddi: ita videlicet dimisit, ut nullus vel consanguinitatis objectione vel cupiditatis illectione, sive alicujus rei causa nevum querimoniæ inferre presumat; quod si quis fecerit, omnibus maledictionibus quę novo ac veteri continentur Testamento subjaceat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung