CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2909     View  [Back]
Charta qua Girbaldus dat monasterio Cluniacensi vineam in loco dicto Vigniaco.
Conditor et redemptor humani generis, Dominus Jesus Christus, salutem fidelium suorum invenire desiderans, per semed ipsum proloqui dignatus est, dicens: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis». Idcirco notum sit omnibus fidelibus, quod ego Girbaldus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, cum aliis quamplurimis fratribus inibi Deo militantibus, unum clausum de vinea. Est ipsa vinea sita in pago Matisconense, in agro Jovenciaco, in ipso loco vulgo dicitur Vigniaco; secus habet fontanam qui vocatur Chadulfo. Sunt vero ipsius vineę hę determinationes: a mane terra Sancti Clementis, a meridie de ipsa hereditate, a occidente terra Sancti Nazarii, a aquilone terra Tehaldi clerici. Hanc autem donationem facimus pro redemptione animarum nostrarum, simul etiam parentum nostrorum, omniumque sive vivorum sive mortuorum, et in locum sepulturę; et ea ratione, ut quandiu vixerimus, faciamus nos ipsam vineam, et monachi supradictum locum medietatem de fructu habeant. Post discessum nostrum, si monachi facere volunt, faciant in dominicatu; si nolunt et aliquid de heredibus meis facere vult, in ipso conventu sicut et nos faciat. Si vero nos (quod absit!), aut aliquis de heredibus nostris, vel ulla alia opposita persona huic testamento calumpniam inferre temptaverit, iram Dei omnipotentis sanctorumque ejus incurrat, et convictus judiciaria potestate quod repetit non solum vendicare non valeat, verum etiam legibus mundanis subjaceat et auri libram unam persolvat, atque hęc carta postmodum firmum vigorem in perpetuum obtineat, stipulatione subnixat. S. Girbaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Engeltrudis, uxoris ejus. S. Costantii. S. Donberti. S. Stephani. S. Ulgerii. S. Tehudini. S. Sigaudi. S. Leotbaldi. S. Ehimaldi. S. Hugonis comitis. S. Thetbaldi comitis. Actum in villa Effondriaco, per manus Arnulfi levitæ, anno nono imperii Heinrici regis Francorum, kalendis martii, dominica die, indicione IIIIa, luna XXma VIIII.
(Au dos:) Carta Girbaldi in villa Effondriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung