CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2912     View  [Back]
Charta qua Teza dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Vallis mansumque werpit in villa Cavaniaco.
Cunctipotentis ineffabilis misericordia omnibus prodesse volens, etiam hoc concessit inter cętera pietatis sue beneficia, ut mortales ex rebus perituris cęlestia regna possent promereri. Cujus pietatem atque justitiam ego Teza considerans, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Augustidunensi, in villa que dicitur Vallis, hoc est unum mansum cum omnibus apendiciis suis, ubi Durannus residet: habet terminationes de omnibus partibus de ipsa hereditate. Facio autem hanc donationem pro animę remedio senioris mei Gondoldrici; et facio vuerpitionem de manso qui residet in pago Matisconensi, in Cavaniaco villa, quem habebat supradictus Gondoldricus in feudo de monachis. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, omnibus maledictionibus subjaceat, nisi ad emendationem venerit; et cui litem intulit auri libram unam persolvat, et hec donatio firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Tezę, que hanc cartam fieri et firmari rogavit. S. Hugonis, item Hugonis, Bernardi clerici, Bernardi presbiteri, Roberti, Artaldi. Actum Cluniaco publice, octavo idus julii, inditione quarta, anno nono Heynrici regis. Arnulfus levita scripsit feria quinta.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung