CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2917     View  [Back]
Charta qua Willelmus, comes Provinciæ, et uxor ejus Lucia dant monasterio Cluniacensi Diliadam et Septem Fontes.
Dominus noster Jesus Christus per carnem mortalitatis nostre mundo visibilis apparuit, precipiens fidelibus suis, ut de bonis sibi concessis valeant adquirere perpetuum sibi regnum, quod primus humani generis parens, exigentibus culpis, perdidit. Igitur, in Dei nomine, cunctis mortalibus, tam presentibus quam etiam et futuris notum sit, quod ego Willelmus, nobilissimus comes, et uxor mea, nomine Lucia, memores pondus enormitatem nostrorum peccaminum, quandam terram Sancti Maioli aliquando hereditatem, actenus vero possessam a nostris antecessoribus, nomine Diliadam et Septem Fontes, pro animabus omnium fidelium christianorum, si quid recti aliquid videmur aut injuste visi sumus habere, donamus ac reddimus Deo et sanctis ejus apostolis, Petro videlicet et Paulo, et ad locum Cluniacum, hubi preest domnus Odilo abbas. Sunt autem ipse villule supra nominate, Diliada scilicet et Septem Fontes, site in episcopatu Regensi. Tradimus sive reddimus servis Dei militantibus in Cluniaco monasterio, cum omnibus ad se pertinentibus, videlicet terris, silvis, aquis aquarumque decursibus, farinariis, pratis, pascuis, vineis, campis cultis et incultis, exitibus et regressibus, totum et integrum ut ab hodierna die faciant rectores supradicti loci quicquid facere voluerint. Si autem ullius persona, qui hanc donationem aliquam calumniam inferre conaverit, non vindicet quod cupit, sed coactus in fisco publico auri libras quinque persolvat, et nisi cito resipuerit, omnibus maledictionibus subjaceat; et inantea ista carta stabilis permaneat. Actum publice apud Podii Odolinum monasterium, feria II, anno MXXXVII ab incarnatione Domini, indictione V, regnante Chonone imperatore anno X, regnante Domino nostro Jesu Christo in perpetuum. Signum Willelmi et uxoris sue Lucie, qui hanc donationem fieri jusserunt et coram testibus ad roborandam tradiderunt. S. Aldeberti. S. Pontii. S. Ragnoardi. S. Autolfi. S. Petri. S. Bernardi. S. Poncii Mataroni. S. Arnaldi. S. Rostagni. Eiroardus scripsit. S. Vuillelmi de Monasterio, et fratris sui Isnardi. S. Adalacis, uxoris Isnardi, et filiorum ejus Petri, Raimunni, Emenoni, Girini. S. Aldeberti, filii Poncii Benefilati. S. Gausfredi et uxoris sue Scocie, et filiorum eorumdem Ugoni, Willelmi et Gausfredi. S. Aldeberti de Sancti Georgii, filii Willelmi. S. Ugoni et fratris sui Isnardi.
(Au dos:) Carta de Diliada et VII fontibus, de Willelmi comitis, filii Rodbaldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung