CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2918     View  [Back]
Charta qua Bernardus, filius Odonis, dat monasterio Cluniacensi, juxta delegationem patris sui, quasdam res in villa Peronna.
Jus hæcclesiasticę religionis merito proprię, dignitatis optinet, ut quicquid unusquisque fidelium alicubi hæcclesiæ conferre delegare studuerit, sub proprię titulatione auctoritatis, scripturę adnotatione una cum fidelium suorum corroboratione solempniter adfirmare decernat. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, tam pręsentibus quam futuris, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de ęreditate patris mei vel mea, sicut ipse Oddo, pater meus, delegavit adhuc vivens. Est autem ipsa hereditas in pago Matisconensi, in villa Perronna, in loco qui dicitur vulgo Malecocto unum curtilum; in alio loco qui dicitur Valzeletas duas peciolas de vineis. Facio autem hanc donationem pro animę ejus et meę redemptione, et omnium parentum nostrorum, ut nobis Dominus dignetur esse propitius in extremo judicio. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, Dei omnipotentis incurrat iram, nisi ad ęmendationem venerit, anathema sit in perpetuum, et cui litem intulit auri libram persolvat; et hæc deinceps firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Bernardi, filii Oddonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Arnulfi presbiteri. S. Andreę. Iterum S. Arnulfi. Actum Cluniaco publice, furia tercia, anno M. XXX. VII, indicione V, III nonas julii. Arnulfus levita recognovit.
(Au dos:) [Carta] Oddonis in villa Paerronna, de uno curtilo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung