CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2920     View  [Back]
Charta qua Pontius, cognomine Vulveradus, frater ejus Arimannus et consobrinus eorum Rostagnus dant monasterio Cluniacensi medietatem rerum suarum in villa Sala Baldemari.
Si quis ex facultatibus rerum suarum quippia[m] dare disposuerit sanctuario Dei et in eisdem qui in eodem Christo Domino serviunt, sub optentu adipiscendi æternam beatitudinem, prius eum necesse est facere conscriptionem jure testamentario, et sic deinde manumissionis sue munimine eam corroborare, ut cum omni stabilitate id quod subiciendum est, sine alicujus contradictione in subjecto deinceps fine tenus maneat. Sub quo tenore ego Pontius, cognomen Vulveradus, et frater meus Arimannus, et Rostagnus consobrinus noster, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum monasterium, in quo magis prodesse videtur quam præesse domnus Odilo abbas, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Dyensi seu in episcopatu, hoc est medietatem de his que habemus loco hereditatis in villa Sala Baldemari, aliam vero medietatem retinemus tali conventu, ut ille primus qui de nobis mortuus fuerit sine legali herede, de nobis tribus pars ejus ad alteros remaneat, et ita usque ad alterum. Quod si ultimus sine legali herede mortuus fuerit, totum ad integrum ad Sanctum Petrum deveniat cum omnibus videlicet ad se pertinentibus, ut visi sumus habere, terris, silvis, aquis, aquarumque decursibus, pratis, pascuis, vineis, campis cultis et incultis, exitibus et regressibus, quesitum et adinquirendum, ut supra taxavimus, ab hodierna die et deinceps. Si quis vero huic nostre donationi aliquam calumpniam inferre temptaverit, non vindicet quod cupit, sed oactus, in fisco publico auri libras decem componat, et nisi cito resipuerit, omnibus maledictionibus novi et veteris subjaceat Testamenti, ac cum Datam et Abiron, atque Juda, traditore Domini, dampnatus dispereat, et deinceps fine tenus hec firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa; ut magis magisque firmetur, manibus propriis subterfirmamus, testibusque tradimus roborandam. S. Pontii, qui fieri et firmare rogavit. S. Arimanni, fratris ejus. S. Rostagni, consobrini eorum. Actum Cluniaco publice, anno Mo XXXo VIIo ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, indictione V, pridie idus novembris, regnante Chonone imperatore, anno X regni ejus. Arnulfus levita recognovit.
(Au dos:) Poncii, Arimanni atque Rostagni in pago Dyensi, de Sala Baldemari.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung