CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2926     View  [Back]
Charta qua Arnulfus dat monasterio Cluniacensi curtilum in villa Vallis.
In Christi nomine. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Arnulfus dono Deo sanctis[que] ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui presse videtur domnus Odilo venerabilis pater, aliquid de rebus meis pro animę uxoris meę Simeldis redemptione, sicut ipsa jussit adhuc vivens. Est autem unum curtile quod est situm in pago Lugdunensi, in villa quę nuncupatur Vallis, et habet terminationes a mane terra Wichardi, a medio die aqua currente quę dicitur Vosana, a vesperi et aquilone terra Sancti Petri. S. Arnulfi, qui jussit fieri. S. Hugonis, S. Bernardi, filiorum ejus. S. Aimonis. S. Azonis. S. Galterii. Actum Cluniaco publicę III kalendas maii, anno M. XXX. IX ab incarnatione Domini. Arnulfus levita scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung