CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2931     View  [Back]
Charta qua Ermengarda delegat monasterio Cluniacensi, per manus Duranni, quasdam res de hereditate sua in villa Buxiaco.
Sacro et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et aliorum sanctorum dicato, vocabulo Cluniacus, quod domnus Odilo venerabilis pater regere videtur, ego, in Dei nomine, Ermengarda adhuc vivens, delego aliquid de mea hereditate Domino Deo et ad supra denominatum locum, per manus Duranni, ut ipse cartam precipiat facere ad denominatum locum. Sunt autem ipse res site in pago Matisconensi, in villa que vulgo dicitur Buxiaco, in agro Sigiaco: hoc est unum clausum de vinea; terminatur enim ex omni parte terra francorum. Dono etiam in alio loco duas raxas de vineis, quas emi de Rainoardo, et terminantur autem a mane terra Bernardi, ex aliis partibus terra francorum. Rogamus igitur et precipimus, ut ad nullum sit hominem datum in beneficium. Si quis autem hujus donationis cartam ullus homo, seu de heredibus meis calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat; cum Datan etiam et Abiron quos vivos terra absorbuit, et cum Juda traditore Domini flammas incendii se sciat esse comburendum in baratro dampnationis, nisi ad emendationem venerit. Juxta etiam mundanam legem, cui litem intulit auri libram cogatur persolvere, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice, XIIII kalendas decembris, indictione VII, in anno M. XXX. VIIII, regnantem domnum Jesum Christum in perpetuum. S. Duranni, qui imperavit fieri jussus ab ipsius Ermengarda. S. Girardi. S. Hugonis, S. Wichardi, filiorum ejus. S. Bernardi, cognomento Grosus. S. Aimoni. S. Guichardi, filii ejus. S. Fulcrendis. S. Sigaldi. S. Fulcherii. Arnulfus levita recognovit, in dominico die, ad vicem cancellarii.
(Au dos:) Ermengarde, in villa Buxiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung