CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2932     View  [Back]
Charta qua Archimbaldus, vicecomes Matisconensis, dat monasterio Cluniacensi mansum dictum Vineale et confirmat donationem anteriorem ecclesiæ Sancti Laurentii eidem monasterio factam.
Qui perpetuę beatitudinis memores sunt, dum in hac terra vivunt, ex mundalibus quas possident opibus si Christum heredem constituunt, noverint pro certo quia de rebus quas secum auferre nequeunt ęterna lucra adipisci possunt. Nam si prudens judicatur agricola, qui sibi in futurum previdens jacta semina terrę committit, ut multiplicate segetis fęnore gratuletur, multo magis prudentior judicandus est illę, qui ęternę mercedis intuitu habita dividit, congregata dispergit, ut in eo impleatur quod scriptum est: «Dispersit, dedit pauperibus, justicia ejus manet in seculum seculi.» Vere enim sapiens et prudens est, qui terrena quę possidet ante se premittit, quę in tempore necessitatis, cum tempus operandi jam non erit, metere possit, quorum sumptibus ęternę mendicitatis egestas suppleatur. Quę ego Archimbaldus vicecomes considerans, fragilitatemque communis humanitatis attendens, de his quę possidere videor, dum licet, dumque indulta tempora permittunt, Christum heredem constituere desidero, ut in tempore suppremę necessitatis ipse mihi remunerator occurrat. Dono itaque Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui magis prodesse videtur quam presse domnus Odilo abbas, aliquid de mea hereditate, quę sita est in pago Matisconensi, hoc est mansum qui vulgo Vineale vocatur, cum omnibus ad se pertinentibus, scilicet terris, silvis, aquis, aquarumque decursibus, pratis, pascuis, campis, cultis et incultis, exitibus et regressibus, quęsitum et ad inquirendum, totum ad integrum, ut ab hodierna die et deinceps faciant ex his quicquid facere voluerint rectores ipsius loci in Dei famulamine. Feci autem jam, per Dei gratiam, sub alio testamento, donationem de ęcclesia Sancti Laurentii juxta positam predictis apostolis ad prefatum locum, eo voto et desiderio ut ex precepto abbatis prelibati loci ibi perpetuam habitationem habeant Cluniacenses monachi, et cum hoc per Dei gratiam impletum fuerit, volo ut hęc quę supra scripta sunt, et quę jam in aliis locis dedi, et abhinc inante per Dei voluntatem donavero ad denominatam ęcclesiam et ad usus monachorum inibi habitantium pertineant, salva tamen omnimoda dominatione abbatis et prepositorum Cluniacensis loci. Igitur facio hanc donationem pro remedio animę meę omniumque parentum et fidelium meorum, ut omnibus nobis proveniat ad indulgentiam et remissionem peccatorum nostrorum. Si quis autem hanc donationem temptaverit calumniari aut scindere, nisi cito resipuerit et congrua satisfactione emendaverit, sciat se et mundanis legibus obnoxium et cęlesti propiciatione indignum, coactusque judiciaria potestate, auri libras V persolvat, et hęc firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Archimbaldi vicecomitis, qui fieri jussit et firmare rogavit. S. Hugonis Boccharę. S. Hugonis de Buxolio. S. Hylii, Gerardi. Actum Cluniaci publice, per manus Arnulfi levitę, [feria] VIIa sabbati, anno millesimo XXXVIIII ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, indictione VIIa, regnante Heynrico rege Francorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung