CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2935     View  [Back]
Charta qua Gausmarus et uxor ejus Pontia dant monasterio Cluniacensi curtilum cum vinea et vircaria in villa Lamnariaco.
Quia hujus vite status immusnis a crimine vix a nemine percurritur, oportet [unicui]que pro modulo boni operis strenuitate et elemosinarum largitione, si quis delicta culpe, deluere et eterne mercedis fructum pro posse adquirere. Quapropter noverint cuncti fideles, tam presentes quam futuri, quod ego Gausmarus et uxor mea Poncia, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, unum curtilum cum vinea simul tenente et vircaria. Habet enim ipse curtilus he terminationes: a mane via publica, a meridie, a sero similiter, a aquilone terra Sancti Petri de Matiscone. Est autem ipse curtilus in pago Matisconensis, in agro Fusciaco, in villa Lamnariaco. Si quis autem hanc donationem aliquam calumpniam inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum cum genitrice Christi offensam incurrat, nisi ad satisfactionem venerit; cogente vero judiciaria [potestate], auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Pontie, uxoris Gausmari, qui fieri et firmare rogavit. S. Sigaldi. S. Bladini. S. Arberti. S. Vuichardi. Actum Cluniacum publice, IIIIto nonas aprilis, anno VIIII imperante Heinrico rege. Arnulfus indignus levita scripsit.
(Au dos:) Gausmari in Lannariaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung