CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2936     View  [Back]
Charta qua Johannes dat monasterio Cluniacensi, pro animabus parentum suorum Achardi et Ermendraæ, condaminam in loco qui nuncupatur Alba Petra.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et aliorum sanctorum dicato, vocabulo Cluniacus, quem domnus Odilo abbas regere videtur. Ego igitur, in Dei nomine, Johannes, reminiscens peccatorum meorum enormitatem, simulque pertimescens venturi judicii diem, dono Deo et sanctis supradictis apostolis, et ad locum nominatum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in agro Misiriacensi, in loco qui nuncupatur Alba Petra, videlicet unam condaminam, sicut ego visus sum habere. Dono etiam juxta exartum qui nominatur Aldigrimi; terminatur autem a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Humberti, a sero terra Aymonis, ab aquilone via puplica. Facio autem hanc donationem pro animę meę et patris mei Achardi et matris meę Ermendraę remedio, et omnium parentum meorum vivorum ac defunctorum, ut nobis proficiat ad salutem. Si quis autem hujus donationis cartam, aut ego ipse, aut ullus propinquus meus, seu de heredibus meis calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat, cum Dathan quoque et Abiran, quos vivos terra absorbuit, et cum Juda traditore Domini, flammis incendii se sciat esse cumburendum in baratro dampnationis, nisi ad emendationem venerit. Juxta etiam mundanam legem, cui litem intulerit auri libram cogatur persolvere, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaci, per manus Arnulfi levitę, VI idus aprilis, in die Paschę, anno M.XL ab incarnatione Domini. S. Johannis, qui fieri et firmare rogavit. S. Pontii. S. Aymonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung