CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2937     View  [Back]
Charta qua Gislabertus dat monasterio Cluniacensi, pro anima fratris sui Gausfredi interfecti, res suas in villa Muniaco.
In nomine Verbi incarnati. Sciant cuncti fideles sanctę Dei ecclesiæ, quod nos duo fratres, Gislabertus videlicet et Gausfredus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum monasterium, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, aliquid de nostra hereditate quę sita est in pago Matisconense, in villa quę vocatur Muniacus, totum ad integrum, quantum ibi visi sumus habere, scilicet campis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, ut ab hodierna die faciant rectores hujus loci quicquid facere voluerint. Facio autem ego Gislabertus hanc donationem pro animę fratris mei Gausfredi remedio, sicut ipse delegaverat in vita sua; et si ego in hoc pago finiero, seniores recipiant me ad sepeliendum sine aliquo censu, nisi gratanter dederim. Actum Cluniaco publice, die kalendarum septembrium, per manus Eldulfi sacerdotis, regnante Eynrico rege Francorum. Si quis vero hanc donacionem calumniare voluerit, nisi cito resipuerit, omnibus maledictionibus subjaceat, et cui litem intulit auri libram persolvat, et deinceps stabilis maneat, cum stipulatione subnixa. Signum Gislaberti, qui hanc donationem fieri jussit pro se et fratris sui sepultura. Signum Tedulfi clerici. S. Jozaldi. S. Hugonis. Anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi M. XL, indictione VIIII.
(Au dos:) Gislaberti et Gausfredi interfecti, in villa Moiaco, in pago Matisconensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung