CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2939     View  [Back]
Charta qua Beatrix, uxor Archimbaldi vicecomitis Matisconensis, dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Salzeto.
Quęque statu proclivi temporis firma debent persistere, necesse est ex litterarum caracteribus solidare, quo veritatis noticia agnoscatur et futurę litis affectus comprimatur. Quapropter notum sit fidelibus cunctis, tam presentibus quam supervenientibus, quod ego Beatrix dono Deo et sanctis apostolis ejus, videlicet Petro et Paulo, ad locum Cluniacum monasterium, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Lucdunensi, in loco qui vocatur Salzeto, videlicet unum mansum cum omnibus ad se pertinentibus, quem incolit Umbertus. Facio autem hanc donationem pro animę meę remedio et omnium parentum meorum, quique laudatores hujus donationis extiterint, ut nobis in commune proficiat ad salutem. Si quis vero hanc ęlemosinam calumpniare aut scindere voluerit, a me libenter ex juris meis factam, nisi citius resipuerit, omnibus subjaceat maledictionibus, et cui litem intulit, coactus judiciaria potestate, auri libram exsolvat; hæc quoque firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Beatricis, uxor Archimbaldi vicecomitis nuper defuncti, quę fieri jusit et firmare rogavit. [S. Hugonis. S. Baldini. Actum Cluniaco publice, mense maio, per manus Arnulfi levite, regnante Domino nostro Jesu Christo sine fine in evum.]
(Au dos:) Beatricis in Salzeto, in pago Lugduno, de uno manso.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung