CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2949     View  [Back]
Charta qua Robertus, dux Burgundionum, confirmat possessiones monachorum Cluniacensium in omnibus terris, ubicumque sint constitutæ, et nominatim in Givriacensi potestate.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit fidelibus cunctis, tam presentibus quam futuris, quod ego Robertus, dux Burgundionum, veniens Cluniacum causa orationis et ad sollempnizandum gaudium Dominice resurrectionis, susceptus sum cum magna reverentia et devotione a totius congregationis Deo devota fraternitate. Egressurum vero de monasterio et ad propria reversurum, adierunt me domnus Gaufredus prior cum simul tota congregatione, obnixe rogantes ut per testamentum litterarum notum facerem posteris insigne amicitię et familiaritatis, quam ab eis in Dei nomine accepi, adjutorii quoque et protectionis atque defensionis quam in omni loco quocumque potuero eis promisi, et precipue nominatim de Giviriacensi potestate, quam episcopus Hugo, Cabilonensis nominatus comes, cum matre sua et sorore olim dederunt Sancto Petro. Hanc ergo justam eorum petitionem perpendens et sinceram in Dei famulamine conversationem perspiciens, libentissime annui, et tam presentibus precipio quam futuris denuntio, ut qui meam fidelitatem integre voluerint custodire et meam amicitiam perfecte habere, huic loco, sive habitatoribus ejus in quocumque loco nostrę dominationis vel potestatis, nullo modo quamlibet torturam aut contrarietatem presumat inferre. Quod si quis fecerit, meam amicitiam vel gratiam habere non poterit. Et ut stabile firmumque permaneat, manu propria firmo, presentibusque fidelibus meis firmandam committo. Signum Roberti ducis, qui hoc testamentum fieri precepit. Signum Ilię, uxoris ejus. Actum Cluniaco publice. Rogo etiam omnes episcopos et presbiteros et monachos, ut excommunicent et anatematizent omnes illos qui hanc preceptionem infregerint, et sint a societate cunctorum fidelium alienati, et in inferno trudendi cum Dathan et Abiron et cum Juda, proditore Domini. S. Eyrardi vicecomitis. S. Bernardi. S. Vualterii. Item Vualterii. S. Balduini. S. Ingelerii. S. Vuarini. S. Humberti. S. Duranni. S. Johannis. S. Gisleberti. S. Rainerii. Ego Eldulfus scripsi ad vicem cancellarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung