CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2956     View  [Back]
Charta qua Wigo, filius Willelmi, dat monasterio Cluniacensi curtilum cum servo in villa Berziaco.
Notum sit tam presentibus quam futuris, quod ego Wigo, filius Willelmi, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniaco, in quo magis prodesse quam preesse videtur domnus Odilo abbas, aliquid de mea hereditate quę sita est in pago Matisconensi, in villa quę nuncupatur Berziacus, videlicet unum curtilum cum omnibus appendiciis suis, campis, pratis, vineis, egressibus et regressibus, quęsitum et ad inquirendum, totum perpetualiter dono atque transfundo, ut monachi de supranominato monasterio faciant quicquid facere voluerint, tenendi, vendendi, scammiandi. Habet autem has terminationes: a mane aqua currente, a vesperi via publica, ab aquilone terra Adalberti presbiteri. Dono etiam servum, nomine Gondricum. Hanc vero donationem facio pro animę meę et patris mei Willelmi et matris meę Gertrudis remedio, et omnium parentum meorum vivorum ac defunctorum, ut in commune omnibus proficiat. Actum Cluniaci publice, die dominica in Ramis palmarum, per manus Arnulfi levitę. S. Guigonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Gausfredi comitis. S. Gauzeranni, Achardi, Bernerii, Martini prepositi. Actum anno millesimo XL ab incarnatione Domini, regnante Heynrico rege Francorum. Quisquis [hoc] contradicere voluerit anathema sit, nisi citius ad emendationem venerit, et cui litem intulerit auri libram cogatur exsolvere.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung