CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2958     View  [Back]
Charta qua Ledburgis et filius ejus Gislebertus dant monasterio Cluniacensi pratum in villa Bainas, silvamque nomine Buscedam.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus, quod ego Ledburgis et filius meus Gislebertus, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, pro remedio animarum nostrarum, loco etiam sepulturę nostrę, ad locum Cluniacum, in quo preest domnus ac venerabilis Odilo abbas, unum pratum in villa Bainas; unam etiam silvam que vocatur Busceda, unumque campum juxta Buscedam, [terminat] a medio die terra Sancti Marcelli, a mane terra Eldeverti atque Bernardi, de alia parte terra Ansedei, atque de alia parte terra Aidoardi. S. Ledburgis et filii ejus Gisleberti, qui hanc cartam fieri et firmare rogaverunt. S. Ansedei. S. Aidoardi. S. Adcelini. S. Ornadi. S. Wichardi. S. Rodberti. S. Adzoni. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, iram omnipotentis Dei incurrat, omnibusque maledictionibus subjacebit quę in veteri et in novo Testamento continentur. Acta publice Cluniaco, regnante Heinrico rege anno XII.
(Au dos:) Carta Ledburgis et filii ejus Gisleberti in Bagenas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung